Epistola ad Ephesios*

Caput 1: Versus 11

In quo et nos.Ne apostoli, in quibus superabundat gratia, viderentur meruisse melius aliis, ostendit eos ita gratis vocatos, non meritis, sicut fuerunt et alii.Sorte.Sors dicitur gratia, quia non est hominis electio, sed voluntatis Dei. Unde tunica Domini desuper texta, quae charitatem significat, sorte provenit.Omnia operatur.Etiam velle bonum, et ut credere incipiamus, ut exemplo nostro nemo glorietur in homine. Verum est enim:Non vosme elegistis, sed ego vos,etc. Laus autem gloriae Dei est cum multi acquiruntur ad fidem, sicut gloria medici cum multos curat.
(* Traductions européennes)